CLEONAE seu CLEONA Melae

CLEONAE seu CLEONA Melae
CLEONAE, seu CLEONA Melae
l. 2. c. 2. Cleone Plinio, l. 4. c. 6. hodie Sanvasili, teste Nigrô, oppidum olim, nunc pagus Argiae regionis in Peloponneso, inter Corinthum 10. et Argos 180 mill. pass. Mantineae urbi finitimus. Ovid. l. 6. Met. v. 417.
Messeneque ferax, Patraeque humilesque Cleonae.
Ibi versabatur Leo mirae magnitudinis, quem Hercules interfecit. Claudian. l. 1. in Rufinum, v. 287.
Una Cleonaeum pascebat silva leonem.
Lucan.
Ille Cleonaei proiecit terga leonis.
Seneca, in Hercule Oetaeo, Actu 5. v. 1891.
Flete Argolicae, fiete Cleonae,
Hic terrentem moenia quendam
Vestra leonem fregit nostri
Dextera nati. -----
Silius, l. 3. v. 32.
In foribus labor Alcidis Lernaea recisi
Anguibus Hydra iacet, nexuque elisa leonis
Ora Cleonaei patulo celantur hiatu.
Val. Flaccus, l. 1. v. 33.
----- Cleonaeo iam tempora clausit hiatu.
Alcides -----
Apud Statium, l. 4. Sylv. 4. v. 28. Sidus Cleonaeum est sidus Leonis,
Sed tu, dum nimio possessa Hyperione fiagrat
Torva Cleonaei iuba sideris, exue curis
Pectus. ----- -----
Fuit et Cleone oppid. Macedoniae, inter Athon et Pallenen. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”